- MAGONTINA
- MAGONTINADitio Stift von Maintz, quae est provinc. parva, prope Rhenum et Moenum, in Circulo IV. Electoral. Rheni, inter Veteraviam ad Boream Palatinatum inferiorem ad Meridiem. Eius etiam pars in Franconia est. Ab Ortu ad Occasum extensa. Alia oppida sunt Bingium, Asciburgium seu Aschaffenburgum, Miltenberga et Omeneburgum. Subsunt eidem Electori Frislaria, in Hassia Casselensi, Erfordia cum annexis et Eisfeldia regiuncula, in Thuringia, uti Dauderstadium, cum duobus aliis oppidulis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.